1
Genesis 17:1
Vulgata latina
Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
Compare
Explore Genesis 17:1
2
Genesis 17:5
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
Explore Genesis 17:5
3
Genesis 17:7
Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Explore Genesis 17:7
4
Genesis 17:4
Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
Explore Genesis 17:4
5
Genesis 17:19
Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.
Explore Genesis 17:19
6
Genesis 17:8
Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
Explore Genesis 17:8
7
Genesis 17:17
Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
Explore Genesis 17:17
8
Genesis 17:15
Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
Explore Genesis 17:15
9
Genesis 17:11
et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.
Explore Genesis 17:11
10
Genesis 17:21
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
Explore Genesis 17:21
11
Genesis 17:12-13
Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Explore Genesis 17:12-13
Home
Bible
Plans
Videos