1
Genesis 22:14
Vulgata latina
Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.
Compare
Explore Genesis 22:14
2
Genesis 22:2
Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
Explore Genesis 22:2
3
Genesis 22:12
Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
Explore Genesis 22:12
4
Genesis 22:8
Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
Explore Genesis 22:8
5
Genesis 22:17-18
benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.
Explore Genesis 22:17-18
6
Genesis 22:1
Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.
Explore Genesis 22:1
7
Genesis 22:11
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.
Explore Genesis 22:11
8
Genesis 22:15-16
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens : Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me
Explore Genesis 22:15-16
9
Genesis 22:9
Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
Explore Genesis 22:9
Home
Bible
Plans
Videos