1
Genesis 37:5
Vulgata latina
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.
Compare
Explore Genesis 37:5
2
Genesis 37:3
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
Explore Genesis 37:3
3
Genesis 37:4
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Explore Genesis 37:4
4
Genesis 37:9
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
Explore Genesis 37:9
5
Genesis 37:11
Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
Explore Genesis 37:11
6
Genesis 37:6-7
Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi : putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Explore Genesis 37:6-7
7
Genesis 37:20
venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Explore Genesis 37:20
8
Genesis 37:28
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.
Explore Genesis 37:28
9
Genesis 37:19
et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit
Explore Genesis 37:19
10
Genesis 37:18
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere
Explore Genesis 37:18
11
Genesis 37:22
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
Explore Genesis 37:22
Home
Bible
Plans
Videos