1
Joannes 19:30
Vulgata latina
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Compare
Explore Joannes 19:30
2
Joannes 19:28
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
Explore Joannes 19:28
3
Joannes 19:26-27
Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Explore Joannes 19:26-27
4
Joannes 19:33-34
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Explore Joannes 19:33-34
5
Joannes 19:36-37
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
Explore Joannes 19:36-37
6
Joannes 19:17
Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha
Explore Joannes 19:17
7
Joannes 19:2
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
Explore Joannes 19:2
Home
Bible
Plans
Videos