1
Joannes 4:24
Vulgata latina
Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Compare
Explore Joannes 4:24
2
Joannes 4:23
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Explore Joannes 4:23
3
Joannes 4:14
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
Explore Joannes 4:14
4
Joannes 4:10
Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
Explore Joannes 4:10
5
Joannes 4:34
Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
Explore Joannes 4:34
6
Joannes 4:11
Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
Explore Joannes 4:11
7
Joannes 4:25-26
Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
Explore Joannes 4:25-26
8
Joannes 4:29
Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci : numquid ipse est Christus ?
Explore Joannes 4:29
Home
Bible
Plans
Videos