1
Lucas 3:21-22
Vulgata latina
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum : et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
Compare
Explore Lucas 3:21-22
2
Lucas 3:16
respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Explore Lucas 3:16
3
Lucas 3:8
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Explore Lucas 3:8
4
Lucas 3:9
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Explore Lucas 3:9
5
Lucas 3:4-6
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus : omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur : et erunt prava in directa, et aspera in vias planas : et videbit omnis caro salutare Dei.
Explore Lucas 3:4-6
Home
Bible
Plans
Videos