1
Lucas 6:38
Vulgata latina
Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Compare
Explore Lucas 6:38
2
Lucas 6:45
Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Explore Lucas 6:45
3
Lucas 6:35
Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Explore Lucas 6:35
4
Lucas 6:36
Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Explore Lucas 6:36
5
Lucas 6:37
Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.
Explore Lucas 6:37
6
Lucas 6:27-28
Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
Explore Lucas 6:27-28
7
Lucas 6:31
Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
Explore Lucas 6:31
8
Lucas 6:29-30
Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.
Explore Lucas 6:29-30
9
Lucas 6:43
Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.
Explore Lucas 6:43
10
Lucas 6:44
Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
Explore Lucas 6:44
Home
Bible
Plans
Videos