Genesis 33
33
1Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liæ et Rachel, ambarumque famularum : 2et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos. 3Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. 4Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit. 5Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. 6Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. 7Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. 8Dixitque Esau : Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo. 9At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. 10Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius, 11et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, 12ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. 13Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. 14Præcedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. 15Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. 16Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. 17Et Jacob venit in Socoth : ubi ædificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. 18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ : et habitavit juxta oppidum. 19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. 20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Currently Selected:
Genesis 33: VULG
Highlight
Share
Copy
Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in

: