Joannes 7
7
1Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. 2Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. 3Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. 4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. 5Neque enim fratres ejus credebant in eum. 6Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum. 7Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est. 9Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
10Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ? 12Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas. 13Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
14Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? 16Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ? 20Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ? 21Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini : 22propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. 23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ? 24Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
25Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ? 26et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ? 27Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ? 32Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. 33Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit. 34Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ? 36quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat. 38Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. 39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta. 41Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ? 42nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ? 43Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus. 45Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ? 46Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ? 48numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ? 49sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. 50Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis : 51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ? 52Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. 53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Currently Selected:
Joannes 7: VULG
Highlight
Share
Copy
Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in