1
Genesis 12:2-3
Vulgata latina
Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.
Vergelijk
Ontdek Genesis 12:2-3
2
Genesis 12:1
Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
Ontdek Genesis 12:1
3
Genesis 12:4
Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
Ontdek Genesis 12:4
4
Genesis 12:7
Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Ontdek Genesis 12:7
Thuisscherm
Bijbel
Leesplannen
Video's