Genesis 17
17
1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus. 2Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. 3Cecidit Abram pronus in faciem. 4Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. 5Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te. 6Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. 7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. 8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
9Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. 10Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum : 11et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos. 12Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra : 13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum. 14Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
15Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. 16Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. 17Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ? 18Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te. 19Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. 20Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. 22Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
23Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. 24Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui. 25Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ. 26Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus : 27et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.
Nu geselecteerd:
Genesis 17: VULG
Markering
Deel
Kopiëren
Wil je jouw markerkingen op al je apparaten opslaan? Meld je aan of log in

: