Joannes 13
13
1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : 3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : 4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. 5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. 6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ? 7Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. 8Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. 12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ? 13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. 14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. 17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. 18Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. 22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. 23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ? 25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? 26Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. 27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. 28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. 30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
31Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. 32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. 33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. 34Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
36Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. 37Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. 38Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.
Currently Selected:
Joannes 13: VULG
Highlight
Share
Copy
Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in