YouVersion Logo
Search Icon

Joannes 9

9
1Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate : 2et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ? 3Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : 5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. 9Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. 10Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? 11Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. 17Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est. 18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : 19et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ? 20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est : 21quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. 22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. 25Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ? 27Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? 28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. 29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. 30Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : 31scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ? 36Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ? 37Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. 40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ? 41Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.

Currently Selected:

Joannes 9: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in