Genesis 4
4
1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. 2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. 3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. 4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. 5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. 6Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ? 7nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. 8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. 9Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ? 10Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. 11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. 12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. 13Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. 14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. 15Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. 16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. 18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. 19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. 20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. 21Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. 22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma. 23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ :
Audite vocem meam, uxores Lamech ;
auscultate sermonem meum :
quoniam occidi virum in vulnus meum,
et adolescentulum in livorem meum.
24Septuplum ultio dabitur de Cain :
de Lamech vero septuagies septies.
25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. 26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.
Okuqokiwe okwamanje:
Genesis 4: VULG
Qhakambisa
Dlulisela
Kopisha
Ufuna ukuthi okuvelele kwakho kugcinwe kuwo wonke amadivayisi akho? Bhalisa noma ngena ngemvume

: