Genesis 5
5
1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias. 5Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium : 29vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
Atualmente selecionado:
Genesis 5: VULG
Destaque
Partilhar
Copiar
Quer salvar os seus destaques em todos os seus dispositivos? Faça o seu registo ou inicie sessão