YouVersion Logo
تلاش

Genesis 7

7
1Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ. 4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. 5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. 6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. 7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, 9duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. 10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. 11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt : 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam : 14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, 15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. 16Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas. 19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines, 22et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. 24Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

موجودہ انتخاب:

Genesis 7: VULG

سرخی

شئیر

کاپی

None

کیا آپ جاہتے ہیں کہ آپ کی سرکیاں آپ کی devices پر محفوظ ہوں؟ Sign up or sign in