Lucas 22
22
1Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha : 2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem. 3Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim : 4et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. 6Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
7Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. 9At illi dixerunt : Ubi vis paremus ? 10Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat, 11et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ? 12Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate. 13Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. 14Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos. 18Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
19Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem. 20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa. 22Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur. 23Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
24Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. 25Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator. 27Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat : 28vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
31Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum : 32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. 33Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis : 35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ? 36At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium. 37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
39Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem. 41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat, 42dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram. 45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. 46Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ? 49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ? 50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ? 53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
55Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat. 57At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum. 58Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum. 59Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est. 60Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. 62Et egressus foras Petrus flevit amare.
63Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes. 64Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ? 65Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis. 67Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi : 68si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum. 71At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.
موجودہ انتخاب:
Lucas 22: VULG
سرخی
شئیر
کاپی
کیا آپ جاہتے ہیں کہ آپ کی سرکیاں آپ کی devices پر محفوظ ہوں؟ Sign up or sign in